Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 5:21-25 Vulgata Latina (VULG)

21.  Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.

22.  Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.

23.  Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.

24.  Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.

25.  Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 5