Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 5:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;

13.  simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.

14.  Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.

15.  Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.

16.  Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.

17.  Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.

18.  Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.

19.  Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.

20.  Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 5