1. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
2. anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
3. viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
4. Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.