Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 5:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :

2.  anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :

3.  viduas honora, quæ vere viduæ sunt.

4.  Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.

5.  Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.

6.  Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.

7.  Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.

8.  Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

9.  Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,

10.  in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 5