Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 4:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

6.  Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.

7.  Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.

8.  Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

9.  Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.

10.  In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

11.  Præcipe hæc, et doce.

12.  Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

13.  Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 4