Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 4:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,

2.  in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,

3.  prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.

4.  Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :

5.  sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

6.  Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.

7.  Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.

8.  Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

9.  Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.

10.  In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 4