Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 3:12-16 Vulgata Latina (VULG)

12.  Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.

13.  Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.

14.  Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :

15.  si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

16.  Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 3