Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 3:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

2.  Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

3.  non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed

4.  suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.

5.  Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?

6.  Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.

7.  Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 3