Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 2:9-13 Vulgata Latina (VULG)

9.  Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :

10.  sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11.  Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

12.  Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.

13.  Adam enim primus formatus est : deinde Heva :

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 2