Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 2:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :

2.  pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :

3.  hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4.  qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 2