Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 1:15-20 Vulgata Latina (VULG)

15.  Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

16.  Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.

17.  Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

18.  Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,

19.  habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :

20.  ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 1