Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 1:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,

2.  Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

3.  Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,

4.  neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.

5.  Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

6.  A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 1