Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Thessalonicenses 5:9-20 Vulgata Latina (VULG)

9.  quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

10.  qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

11.  Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

12.  Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,

13.  ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.

14.  Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

15.  Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

16.  Semper gaudete.

17.  Sine intermissione orate.

18.  In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

19.  Spiritum nolite extinguere.

20.  Prophetias nolite spernere.

Read complete chapter 1 Ad Thessalonicenses 5