Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Thessalonicenses 5:12-28 Vulgata Latina (VULG)

12.  Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,

13.  ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.

14.  Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

15.  Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

16.  Semper gaudete.

17.  Sine intermissione orate.

18.  In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

19.  Spiritum nolite extinguere.

20.  Prophetias nolite spernere.

21.  Omnia autem probate : quod bonum est tenete.

22.  Ab omni specie mala abstinete vos.

23.  Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

24.  Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.

25.  Fratres, orate pro nobis.

26.  Salutate fratres omnes in osculo sancto.

27.  Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.

28.  Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

Read complete chapter 1 Ad Thessalonicenses 5