Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Thessalonicenses 5:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.

2.  Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :

3.  cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

4.  Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :

5.  omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.

6.  Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

7.  Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

8.  Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :

9.  quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

Read complete chapter 1 Ad Thessalonicenses 5