Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Thessalonicenses 4:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

2.  Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.

3.  Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,

4.  ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

5.  non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :

6.  et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.

Read complete chapter 1 Ad Thessalonicenses 4