Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Thessalonicenses 4:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

2.  Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.

3.  Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,

4.  ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

5.  non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :

6.  et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.

7.  Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

8.  Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

9.  De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10.  Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

11.  et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis :

12.  et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.

13.  Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

Read complete chapter 1 Ad Thessalonicenses 4