Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Thessalonicenses 3:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :

2.  et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :

3.  ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.

4.  Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.

5.  Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

6.  Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :

Read complete chapter 1 Ad Thessalonicenses 3