Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Thessalonicenses 2:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :

2.  sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.

3.  Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,

4.  sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.

5.  Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiæ : Deus testis est :

6.  nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.

Read complete chapter 1 Ad Thessalonicenses 2