Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Corinthios 8:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.

2.  Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

3.  Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.

4.  De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.

5.  Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :

6.  nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Read complete chapter 1 Ad Corinthios 8