Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Corinthios 3:14-23 Vulgata Latina (VULG)

14.  Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.

15.  Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

16.  Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?

17.  Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

18.  Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

19.  Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.

20.  Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.

21.  Nemo itaque glorietur in hominibus.

22.  Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :

23.  vos autem Christi : Christus autem Dei.

Read complete chapter 1 Ad Corinthios 3