Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Corinthios 12:21-31 Vulgata Latina (VULG)

21.  Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

22.  Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :

23.  et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

24.  Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,

25.  ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26.  Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27.  Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28.  Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

29.  Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?

30.  numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?

31.  Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Read complete chapter 1 Ad Corinthios 12