Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Corinthios 12:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.

2.  Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

3.  Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.

4.  Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :

5.  et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :

6.  et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.

7.  Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

8.  Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :

9.  alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :

10.  alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

11.  Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12.  Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.

13.  Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14.  Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

Read complete chapter 1 Ad Corinthios 12