Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Corinthios 1:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,

2.  ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

3.  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

4.  Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :

5.  quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.

6.  Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :

7.  ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,

8.  qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

9.  Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

10.  Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

Read complete chapter 1 Ad Corinthios 1