1. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :quicumque his delectatur non erit sapiens.
2. Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :qui provocat eum peccat in animam suam.
3. Honor est homini qui separat se a contentionibus ;omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4. Propter frigus piger arare noluit ;mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5. Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;sed homo sapiens exhauriet illud.
6. Multi homines misericordes vocantur ;virum autem fidelem quis inveniet ?
7. Justus qui ambulat in simplicitate suabeatos post se filios derelinquet.
8. Rex qui sedet in solio judiciidissipat omne malum intuitu suo.
9. Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;purus sum a peccato ?
10. Pondus et pondus, mensura et mensura :utrumque abominabile est apud Deum.
11. Ex studiis suis intelligitur puer,si munda et recta sint opera ejus.
12. Aurem audientem, et oculum videntem :Dominus fecit utrumque.
13. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14. Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;et cum recesserit, tunc gloriabitur.