10. ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum :
11. et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
12. de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
13. Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.