12. Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?
13. Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.
14. Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
15. dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
16. Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.