12. Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
13. atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris :
14. et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem.
15. A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
16. Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom : et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum : et pervenit ad fontem Rogel,
17. transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis :
18. et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim : descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben : et pertransit ex latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem,
19. et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam :
20. qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.