6. Attendi, et auscultavi :nemo quod bonum est loquitur ;nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,dicens : Quid feci ?Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens ad prælium.
7. Milvus in cælo cognovit tempus suum :turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :populus autem meus non cognovit judicium Domini.
8. Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est ?vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
9. Confusi sunt sapientes ;perterriti et capti sunt :verbum enim Domini projecerunt,et sapientia nulla est in eis.
10. Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum hæredibus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur :a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium.
11. Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,dicentes : Pax, pax !cum non esset pax.
12. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quinimmo confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Idcirco cadent inter corruentes :in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
13. Congregans congregabo eos, ait Dominus.Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :folium defluxit,et dedi eis quæ prætergressa sunt.
14. Quare sedemus ?convenite, et ingrediamur civitatem munitam,et sileamus ibi :quia Dominus Deus noster silere nos fecit,et potum dedit nobis aquam fellis :peccavimus enim Domino.
15. Exspectavimus pacem, et non erat bonum :tempus medelæ, et ecce formido.
16. A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;urbem et habitatores ejus.
17. Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,quibus non est incantatio :et mordebunt vos, ait Dominus.
18. Dolor meus super dolorem,in me cor meum mœrens.
19. Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :Numquid Dominus non est in Sion ?aut rex ejus non est in ea ?Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,et in vanitatibus alienis ?
20. Transiit messis, finita est æstas,et nos salvati non sumus.
21. Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :stupor obtinuit me.
22. Numquid resina non est in Galaad ?aut medicus non est ibi ?quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?