15. et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ;et interficiet te Dominus Deus,et servos suos vocabit nomine alio :
16. in quo qui benedictus est super terrambenedicetur in Deo, amen,et qui jurat in terrajurabit in Deo, amen :quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
17. Ecce enim ego creo cælos novos,et terram novam ;et non erunt in memoria priora,et non ascendent super cor.
18. Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternumin his quæ ego creo :quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,et populum ejus gaudium.
19. Et exsultabo in Jerusalem,et gaudebo in populo meo,et non audietur in eo ultravox fletus et vox clamoris.