1. Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
2. Sed iniquitates vestræ diviseruntinter vos et Deum vestrum ;et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,ne exaudiret.
3. Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,et digiti vestri iniquitate ;labia vestra locuta sunt mendacium,et lingua vestra iniquitatem fatur.
4. Non est qui invocet justitiam,neque est qui judicet vere :sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ;conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
5. Ova aspidum ruperunt,et telas araneæ texuerunt.Qui comederit de ovis eorum, morietur ;et quod confotum est, erumpet in regulum.
6. Telæ eorum non erunt in vestimentum,neque operientur operibus suis ;opera eorum opera inutilia,et opus iniquitatis in manibus eorum.