1. Audite, insulæ,et attendite, populi de longe :Dominus ab utero vocavit me ;de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
2. Et posuit os meum quasi gladium acutum,in umbra manus suæ protexit me,et posuit me sicut sagittam electam :in pharetra sua abscondit me.
3. Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,quia in te gloriabor.
4. Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo.
5. Et nunc dicit Dominus,formans me ex utero servum sibi,ut reducam Jacob ad eum,et Israël non congregabitur ;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea.
6. Et dixit : Parum est ut sis mihi servusad suscitandas tribus Jacob,et fæces Israël convertendas :ecce dedi te in lucem gentium,ut sis salus meausque ad extremum terræ.
7. Hæc dicit Dominus,redemptor Israël, Sanctus ejus,ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,ad servum dominorum :Reges videbunt,et consurgent principes, et adorabuntpropter Dominum, quia fidelis est,et Sanctum Israël qui elegit te.
8. Hæc dicit Dominus :In tempore placito exaudivi te,et in die salutis auxiliatus sum tui :et servavi te, et dedi te in fœdus populi,ut suscitares terram,et possideres hæreditates dissipatas ;
9. ut diceres his qui vincti sunt : Exite,et his qui in tenebris : Revelamini.Super vias pascentur,et in omnibus planis pascua eorum.