4. et germinabunt inter herbas,quasi salices juxta præterfluentes aquas.
5. Iste dicet : Domini ego sum ;et ille vocabit in nomine Jacob ;et hic scribet manu sua : Domino,et in nomine Israël assimilabitur.
6. Hæc dicit Dominus, rex Israël,et redemptor ejus, Dominus exercituum :Ego primus, et ego novissimus,et absque me non est deus.
7. Quis similis mei ? vocet,et annuntiet : et ordinem exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum ;ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
8. Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?
9. Plastæ idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.
10. Quis formavit deum,et sculptile conflavit ad nihil utile ?
11. Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.
12. Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.
13. Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;