10. Quis formavit deum,et sculptile conflavit ad nihil utile ?
11. Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.
12. Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.
13. Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;
14. succidit cedros,tulit ilicem, et quercum,quæ steterat inter ligna saltus ;plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :
15. et facta est hominibus in focum ;sumpsit ex eis, et calefactus est ;et succendit et coxit panes ;de reliquo autem operatus est deum et adoravit ;fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
16. Medium ejus combussit igni,et de medio ejus carnes comedit ;coxit pulmentum, et saturatus est,et calefactus est, et dixit : Vah !calefactus sum, vidi focum ;
17. reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ;curvatur ante illud, et adorat illud,et obsecrat, dicens :Libera me, quia deus meus es tu !
18. Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.
19. Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?
20. Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
21. Memento horum Jacob,et Israël, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Israël, ne obliviscaris mei.