24. Et quidem neque plantatus, neque satus,neque radicatus in terra truncus eorum ;repente flavit in eos, et aruerunt,et turbo quasi stipulam auferet eos.
25. Et cui assimilastis me, et adæquastis ?dicit Sanctus.
26. Levate in excelsum oculos vestros, et videtequis creavit hæc :qui educit in numero militiam eorum,et omnes ex nomine vocat ;præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,neque unum reliquum fuit.
27. Quare dicis, Jacob,et loqueris, Israël :Abscondita est via mea a Domino,et a Deo meo judicium meum transivit ?
28. Numquid nescis, aut non audisti ?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terræ :non deficiet, neque laborabit,nec est investigatio sapientiæ ejus.
29. Qui dat lasso virtutem,et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30. Deficient pueri, et laborabunt,et juvenes in infirmitate cadent ;
31. qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilæ :current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.