1. Accedite, gentes, et audite ;et populi, attendite :audiat terra, et plenitudo ejus ;orbis, et omne germen ejus.
2. Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum :interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
3. Interfecti eorum projicientur,et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;tabescent montes a sanguine eorum.
4. Et tabescet omnis militia cælorum,et complicabuntur sicut liber cæli :et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et de ficu.
5. Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;ecce super Idumæam descendet,et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
6. Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum,de sanguine medullatorum arietum :victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.
7. Et descendent unicornes cum eis,et tauri cum potentibus ;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium.
8. Quia dies ultionis Domini,annus retributionum judicii Sion.
9. Et convertentur torrentes ejus in picem,et humus ejus in sulphur ;et erit terra ejus in picem ardentem.
10. Nocte et die non extinguetur,in sempiternum ascendet fumus ejus,a generatione in generationem desolabitur,in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.