1. Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt,de deserto venit,de terra horribili.
2. Visio dura nuntiata est mihi :qui incredulus est infideliter agit ;et qui depopulator est vastat.Ascende, Ælam ; obside, Mede ;omnem gemitum ejus cessare feci.
3. Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;angustia possedit mesicut angustia parturientis ;corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4. Emarcuit cor meum ;tenebræ stupefecerunt me :Babylon dilecta meaposita est mihi in miraculum.
5. Pone mensam, contemplare in speculacomedentes et bibentes :surgite, principes,arripite clypeum.
6. Hæc enim dixit mihi Dominus :Vade, et pone speculatorem,et quodcumque viderit annuntiet.
7. Et vidit currum duorum equitum,ascensorem asini,et ascensorem cameli ;et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8. Et clamavit leo :Super speculam Domini ego sum,stans jugiter per diem ;et super custodiam meam ego sum,stans totis noctibus.
9. Ecce iste venit ascensorvir bigæ equitum ;et respondit, et dixit :Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum ejuscontrita sunt in terram.
10. Tritura mea et filii areæ meæ,quæ audivi a Domino exercituum,Deo Israël,annuntiavi vobis.
11. Onus Duma. Ad me clamat ex Seir :Custos, quid de nocte ?custos, quid de nocte ?
12. Dixit custos :Venit mane et nox ;si quæritis, quærite ;convertimini, venite.