26. Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ;et hæc est manus extenta super universas gentes.
27. Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ?et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?
28. In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :
29. Ne lætaris, Philisthæa omnis tu,quoniam comminuta est virga percussoris tui ;de radice enim colubri egredietur regulus,et semen ejus absorbens volucrem.
30. Et pascentur primogeniti pauperum,et pauperes fiducialiter requiescent ;et interire faciam in fame radicem tuam,et reliquias tuas interficiam.
31. Ulula, porta ; clama civitas ;prostrata est Philisthæa omnis ;ab aquilone enim fumus veniet,et non est qui effugiet agmen ejus.
32. Et quid respondebitur nuntiis gentis ?Quia Dominus fundavit Sion,et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.