2. Et tenebunt eos populi,et adducent eos in locum suum ;et possidebit eos domus Israëlsuper terram Dominiin servos et ancillas :et erunt capientes eos qui se ceperant,et subjicient exactores suos.
3. Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deusa labore tuo, et a concussione tua,et a servitute dura qua ante servisti,
4. sumes parabolam istamcontra regem Babylonis, et dices :Quomodo cessavit exactor ;quievit tributum ?
5. Contrivit Dominus baculum impiorum,virgam dominantium,
6. cædentem populos in indignationeplaga insanabili,subjicientem in furore gentes,persequentem crudeliter.
7. Conquievit et siluit omnis terra,gavisa est et exsultavit ;
8. abietes quoque lætatæ sunt super te,et cedri Libani :ex quo dormisti, non ascendetqui succidat nos.
9. Infernus subter conturbatus estin occursum adventus tui ;suscitavit tibi gigantes.Omnes principes terræsurrexerunt de soliis suis,omnes principes nationum.
10. Universi respondebunt, et dicent tibi :Et tu vulneratus es sicut et nos ;nostri similis effectus es.
11. Detracta est ad inferos superbia tua,concidit cadaver tuum ;subter te sternetur tinea,et operimentum tuum erunt vermes.