13. Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprædatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14. Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret.
15. Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16. Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis.
17. Et erit lumen Israël in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una.
18. Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,ab anima usque ad carnem consumetur ;et erit terrore profugus.
19. Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur,et puer scribet eos.
20. Et erit in die illa :non adjiciet residuum Israël,et hi qui fugerint de domo Jacob,inniti super eo qui percutit eos ;sed innitetur super Dominum,Sanctum Israël, in veritate.
21. Reliquiæ convertentur ; reliquiæ, inquam, Jacobad Deum fortem.