23. Amicus et sodalis in tempore convenientes,et super utrosque mulier cum viro.
24. Fratres in adjutorium in tempore tribulationis :et super eos misericordia liberabit.
25. Aurum et argentum est constitutio pedum :et super utrumque consilium beneplacitum.
26. Facultates et virtutes exaltant cor,et super hæc timor Domini.
27. Non est in timore Domini minoratio :et non est in eo inquirere adjutorium.
28. Timor Domini sicut paradisus benedictionis,et super omnem gloriam operuerunt illum.
29. Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas :melius est enim mori quam indigere.
30. Vir respiciens in mensam alienam,non est vita ejus in cogitatione victus :alit enim animam suam cibis alienis :
31. vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32. In ore imprudentis condulcabitur inopia,et in ventre ejus ignis ardebit.