6. Aufer a me ventris concupiscentias,et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
7. Doctrinam oris audite, filii :et qui custodierit illam non periet labiis,nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
8. In vanitate sua apprehenditur peccator :et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
9. Jurationi non assuescat os tuum :multi enim casus in illa.
10. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,et nominibus sanctorum non admiscearis,quoniam non erit immunis ab eis.
11. Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
12. Vir multum jurans implebitur iniquitate,et non discedet a domo illius plaga.
13. Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
14. et si in vacuum juraverit, non justificabitur :replebitur enim retributione domus illius.
15. Est et alia loquela contraria morti :non inveniatur in hæreditate Jacob.
16. Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,et in delictis non volutabuntur.
17. Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :est enim in illa verbum peccati.