40. Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
41. Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
42. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?
43. Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.
44. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
45. Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
46. Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.
47. Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
48. Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
49. Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?