8. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
9. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
10. dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
11. exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
12. Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
13. Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
14. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
15. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
16. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
17. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
18. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.