1. Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
2. Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
3. an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
4. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
5. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9. scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
10. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.