19. qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
20. Vos autem non ita didicistis Christum,
21. si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22. deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23. Renovamini autem spiritu mentis vestræ,