48. Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
49. Cælum mihi sedes est :terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum ædificabitis mihi ? dicit Dominus :aut quis locus requietionis meæ est ?
50. Nonne manus mea fecit hæc omnia ?
51. Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.
52. Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :
53. qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.