22. Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
23. hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
24. quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
25. David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper :quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
26. propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,insuper et caro mea requiescet in spe :
27. quoniam non derelinques animam meam in inferno,nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28. Notas mihi fecisti vias vitæ :et replebis me jucunditate cum facie tua.
29. Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
30. Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
31. providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.