12. in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13. Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
14. Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15. Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16. Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.
17. Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.