1. Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :
2. et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :
3. ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
4. Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.